- VEPICUS
- VEPICUSSilius, l. 8. v. 440.Vepicus quondam nomen memorabile ab altoSaturno, statuit genitor, quem carmine CirceExutum forma volitare per aethera iussit,Et sparsit plumis croceum fugientis honorem.Est autem Vepicus, Picus parvulus, ut Veiovis pro parvo Iove, et vestibulum, quod est stabulum parvum: nam stabulum quoque pro hominum statione ponitur, et Plautus stabularium pro caupone posuit. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.